Psalms 31

AUG. Psalmus de gratia qua Christiani sumus, ut ait Apostolus Rom. 4.. Incipit ergo per indulgentiam hic psalmus contra vitium hominum agens, qui peccata nesciunt vel defendunt, et merita jactant. CASS. Contra vitium ergo hominum hic psalmus opponitur, etc., usque ad in quo stantes confirmat. etc. AUG. Non in quibus non invenit peccatum, sed quibus remitit. Dicit fomitem peccati, scilicet concupiscibilitatem, etc., usque ad sed ut peccatum ultra non sit. HIERON. Iniquitates, ante fidem et baptismum: peccatum, post fidem et baptismum. HIERON. Cui remittit Deus, non enim per se. Tegit, ne in judicio reveletur; et sic non imputabitur ad poenam. Non est dolus qui se accusat: corde tenet quod ore fatetur hic. quia olim non confitens Deo, veni in peccatum, dum clamarem, si quid boni egi. AUG. Qui non vult confiteri peccata, laborat sine causa in defensione peccatorum: in quo cum et jactet merita, amplius deficit fortitudo. CASS. Aliis, qui gravia habent, Deus imputat; aliis per misericordiam non imputat, etsi habent aliqua, his scilicet qui non justos se praedicant, cum sint mali, sed se agnoscentes satisfaciunt, modo hoc profiteor, sed olim: etc. AUG. Vel, voce peccatum, dum poena peccati, vel interior excaecatio ostenderet me peccatorem, vel dum prava vita me tacente clamaret, si quid boni egi. etc. Etsi non sit sibi conscius quis, non tamen justus: quia delicta quis intelligit? Unde: Et Apostolus: etc. CASS. quae totum corpus erigit, id est, superbia. AUG. Item etc., Diapsalma. Confessio, unde venia, sicut supra de rectione inveteratio. CASS. enim prius, etc., usque ad et Deus audit. ID. Diapsalma. poenitudinem commendans, omnibus sanctis dicit communem; quam variae sectae respuunt, contra quas ad Deum refugit. AUG. Inde orat omnis sanctus, quia dimisisti, aliter non esset sanctus. etc. Tempus est gratiae, lex premens, convincens reos, coegit clamare, gratia sanat. etc. AUG. Licet sanctus oret, etc., usque ad sanctus orabit, dicens: Deum, mutat enim personam ut saepe. Non appropiant qui dicunt fatum facit peccare, vel fortuna, quae omnia regit, vel gens tenebrarum, quae Deo rebellat. . ID. Diapsalma. Respondetur poenitenti: etc. Ecce psalmus intelligentiae, ne putetur supplicans negligi, teste Deo. CASS. Qui promisisti, Vel respondet Christus poenitenti: Laetus finis, dat Deus intellectum: unde alios adhortatur ad idem. etc. AUG. Accepto intellectu, convertit se iste poenitens ad superbos peccata defendentes: ergo vos, quos invito, etc. gentilis indomitus; Judaeus piger ad credendum. CASS. sine discretione sessorum; quaelibet onera accipit, etc., usque ad id est, jactantiam de viribus suis. Vel, quibus mandunt, id est, parcius, da victualia, ut necessitate coacti redeant. AUG. Vel hic confringes, et in futuro erunt multa flagella. Vel: quia multa flagella hic et in futuro. CASS. Sunt enim qui, si peccant carnis imbecillitate, a piis precibus non recedunt. etc. AUG. Post frenum adduntur flagella ad domandum, ne sit de illis impunitis quibus modo vaga datur licentia viae suae: sic iste supra dixit se domitum. .
Copyright information for VulgGlossa